monumenta.ch > Augustinus > sectio 9 > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 84, 1
Deprecati sumus Dominum Deum nostrum, ut ostendat nobis misericordiam suam, et salutare suum det nobis. Dictum est hoc quidem in prophetia, cum primum Psalmi isti dicerentur et scriberentur: caeterum quod attinet ad hoc tempus, iam ostendit Dominus Gentibus misericordiam suam, et dedit eis salutare suum. Ille quidem ostendit; sed multi sanari nolunt, ut videant quod ostendit. Sed quia ipse sanat oculos cordis ad videndum se; propterea cum dixisset, Ostende nobis misericordiam tuam, tanquam multis caecis dicturis, Quomodo videbimus, cum coeperit ostendere? adiunxit, Et salutare tuum da nobis. Dando enim salutare suum, sanat in nobis unde possimus videre quod ostendit: non quomodo medicus homo ipse curat, ut lucem istam ostendat eis quos curaverit; et aliud est ista lux quam demonstraturus est, aliud autem ipse medicus qui curat oculos quibus ostendat lucem, quae lux non est ipse. Non ergo sic Dominus Deus noster: ipse est enim medicus qui curat unde videre possimus, et ipse est lux quam videre possimus. Totum tamen Psalmum breviter, quantum possumus, quantum donat Dominus, pro angustia temporis attenti curramus.